テーマ:日々の祈り(193)
カテゴリ:カトリック
PROPHETIA OSEE 2 / 16, 17b-18, 21-22
16 Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius; et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti. 18 Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: “Vir meus” et non vocabis me ultra: “Baal meus”. 21 Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus. 22 Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum. EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM 9 / 18-26 18 Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: “ Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet ”. 19 Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius. 20 Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius. 21 Dicebat enim intra se: “ Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero ”. 22 At Iesus conversus et videns eam dixit: “ Confide, filia; fides tua te salvam fecit ”. Et salva facta est mulier ex illa hora. 23 Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, 24 dicebat: “ Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit ”. Et deridebant eum. 25 At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella. 26 Et exiit fama haec in universam terram illam. お気に入りの記事を「いいね!」で応援しよう
Last updated
2008.07.07 23:27:50
コメント(0) | コメントを書く
[カトリック] カテゴリの最新記事
|